- ARISTIDES
- I.ARISTIDESAtheniensis, Philosophus Christianus eloquentissimus, sub pristino habitu, volumen contextum Philosophorum sententiis, A. C. 126. nostri dogmatis rationem continens, Adriano Principi tradidit. Hieronym. Catal. et Ep. 84. ad Magn. Euseb. Hist. l. 4. c. 3. Quô eodem tempore cum Serenius quoque Granius, Proconsul Asiae, pro Christianis intercederet, persequutionem inhibuit Imperator.II.ARISTIDESLocrensis a mustela morsus moritur. Aelian. Var. Hist. l. 14. c. 4.III.ARISTIDESPhilosophus e civitate Adrianorum Mysiae, Smyrnae docuit, et advenienti forte M. Antonino Principi unus omnium non processit obviam, eoque modô in cognitionem et amicitiam Imperator. venit. Philostratus.IV.ARISTIDESfil. Lysimachi, Atheniensis, nobilitate et iustitiâ insignis, qui cum Themistocle dissensit, ut Cato cum Caesare: ὅς οὐ δοκεῖν ἄριςτος, ἀλλ᾿ εἶναι ἠθέλησε, h. e. Qui non videri, sed esse voluit optimus; quemadmodum Aeschyli hunc versiculum populus Atheniensis accommodavit, atque adeo δικαίου, i. e. iusti cognomen ei tribuit. Huius autem iustitiam non ferens Themistocles, exiliô eum damnari curavit: Sed annô fere sextô revocatus ac restitutus est, cum Xerxes Atticam adoriri statuisset, uti Corn. Nepos auctor est, in eius vita. Sed annô tertiô id contigisse Plut. in eiusdem vita, testatur: at Schottus in Chronologia, id quartô annô factum ostendit. Tandem vero cum multas praefecturas gessisset, namque et pugnae Salaminiae interfuit, et cum Pausania Mardonium vicit, ad Plataeas, delectusque est qui constitueret, quantum pccuniae quaeque civitas daret, ad classes aedificandas, bellumque comparandum, in tanta paupertate obiit, ut vix tantillum pecuniae corradi potuerit, quae vespillonibus, et vilibus cadaverum funeratoribus daretur. Plut. in Aristide, Diodor. Sic. l. 11. c. 47. Thucyd. l. 1. etc.V.ARISTIDESorator Atheniensis, et Sophista, cuius exstant Orationes 54. in quibus praeter alias egregias sententias, hae duae sunt aurô contra non carae: Πάντα λῆρος πρὸς τὸ πείθεςθαι τῷ θεῷ.. Et, οὐ γὰρ ἔςθ᾿ ὅπως ἡσυχάσωσιν ἁμαρτάνοντες.VI.ARISTIDESpictor Thebanus, Apellis tempore, qui omnium primus animum pinxit, et sensus, ac perturbationes expressit. Item statuarius insignis, Plin. l. 34. c. 8. et l. 35. c. 10. Fuit alius Aristides Samius, Varroni in Hebdomadibus citatus, ut Gellius indicat, l. 3. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.